라틴어 문장 검색

Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 7:1)
Quare iustam, non sum epistula exsecuturus, ut desideres actionem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:1)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
Veni, aut ego illuc unde inconsulte properavi revertar, vel ob hoc solum, ut experiar an mihi, cum sine me Romae coeperis esse, similes his epistulas mittas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 2:2)
Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:1)
invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:2)
Epistularum, quas mihi ut ais 'aperto pectore' scripsisti, oblivisci me iubes;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 3:1)
aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 22:3)
Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistulam effundam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 1:1)
Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne epistula quidem videbuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 20:2)
Huic ego ordinem impetraveram atque etiam proficiscenti quadraginta milia nummum ad instruendum se ornandumque donaveram, nec postea aut epistulas eius aut aliquem de exitu nuntium accepi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 3:1)
Heredes, cum Caesar esset in Dacia, communiter epistula scripta, petierant ut susciperet cognitionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 8:2)
Haec tibi exposui, primum ut ex epistula scires, quae ex oratione non poteras, deinde - nam detegam artes - ut orationem libentius legeres, si non legere tibi sed interesse iudicio videreris;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 7:1)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION