라틴어 문장 검색

Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium temperata, minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis vehementius cogunt progredi navem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장17)
Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장26)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:5)
levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 89:7)
idque dolorem levat, et cum levavit, protinus summovendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장21)
idque dolorem leuat, et cum leuauit, protinus summouendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 4:6)
levat laxat, ut atque arta levari vincla iubet Priamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1456)
Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor, sed ab eo viro et domini sacerdote, quem sic acceptum deo sentio, ut, cum animam tuam tam bonam levas ad dominum, quoniam in illa me habes, leves et me.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 1:3)
& vis illa tota, hoc est pondus incumbens, qua lineola EG comprimitur, est ad pondus lineolae ut ponderis incumbentis altitudo A ad lineolae longitudinem EG;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 51:6)
Ad horum mala levanda valere lusoria ista crediderim, si prius docueris, quam partem eorum levatura sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 9:2)
et dixi: "Quid isti veniunt facere?". Qui respondit dicens: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장4)
Fingamus Medium ab incumbente pondere, pro more Aeris nostri comprimi, sitque A altitudo Medii homogenei, cujus pondus adaequet pondus incumbens, & cujus densitas eadem sit cum densitate Medii compressi, in quo pulsus propagantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 50:1)
Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION