라틴어 문장 검색

maior inest vis illa homini, quae flatile virus ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1133)
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1198)
mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram libera sideream plaudens super aëra pinnis, pars captiva iacet laceris et saucia plumis pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1217)
nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)
una animas semper facies habet et color unus aëris, ut cuique est meritorum summa, sinistri seu dextri:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1228)
"quid possis probat amnicus, qui vectat silicem, liquor, hoc iam quod superest cedo, quo nil est pretiosius pro te, Christe Deus, mori."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.22)
"quid quod sub ipsis veritas signis patet, formata in aere criminum vestigiis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.186)
"sed pulchra res est forma in aere sculptilis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1107)
"ars seminandis efficax erroribus, barbam rigentem dum Iovis circumplicat, dum defluentem leniter flectens comam limat capillos et corymbos Liberi, et dum Minervae pectus hydris asperat, iniecit atram territis formidinem, ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant, tremant venenum sibilantis Gorgonae, putent ephebum post triumphos Indicos ferire thyrso posse, cum sit ebrius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1110)
"si forte vultum tristioris Herculis liquore crispo massa finxit fusilis, clavam minari, ni colatur, creditur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1112)
"liquidis videndis aptus est animae liquor;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1164)
"quin os supinat, obvias offert genas, supponit aures, labra, nares obicit, oculos et ipsos perluit liquoribus, nec iam palato parcit et linguam rigat, donec cruorem totus atrum conbibat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1430)
"namque supercilio saxi liquor ortus excitavit fontem perennem chrismatis feracem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.14)
ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum, sedem animae penetrat, mentem fovet et pererrat artus, sic Deus interius sentitur et inditur medullis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.6)
prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti, gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit praeeipitemque globum fundo tenus inplicavit imo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION