라틴어 문장 검색

et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:3)
sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 108:3)
et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis sirus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 136:1)
nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum consequi cura non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 246:1)
quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:3)
nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 142:1)
et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 156:1)
quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:2)
quo magis miror Plinii Secundi docti in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum gratia tradit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:3)
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:1)
quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 323:2)
non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:5)
quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 42:2)
et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 111:4)
hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 231:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION