라틴어 문장 검색

transeat deinde ad tristiorem orationem, qua moneat adhuc et exprobret ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:2)
Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:2)
Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 76:3)
Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in maiora devolvimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:3)
Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 88:1)
Non dubito quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos illi epulandos adposuit et subinde quaesiit, an placeret conditura ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 95:1)
Perierunt omnia, ubi quantum ira suadet fortuna permittit, nec diu potest quae multorum malo exercetur potentia stare ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:2)
Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 142:1)
" Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 190:2)
discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:3)
Quid enim est turpius quam si maximi viri timidos fortiter monendo faciunt ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 141:3)
" Quicquid voluptas suaserit faciet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:5)
" Age, non vides quam multa suasura sit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:6)
" Nihil," inquit, " poterit turpiter suadere, quia adiuncta virtuti est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 54:1)
Quid haec tibi virtus suadebit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION