라틴어 문장 검색

di immortales, facinus audax incipit qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 43)
Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat memorare mores mulierum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 533)
ni subvenisset corvos, periissem miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 62)
nam ni vellent, non fieret, scio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1031)
Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1041)
ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 280)
cum huius dicta intellego, mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 352)
nam mihi divini numquam quisquam creduat, ni ego illam exemplis plurumis planeque - amo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 47)
nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali facere faceres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 650)
per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 615)
nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, ni illum exanimalem faxo, si convenero, nive exheredem fecero vitae suae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 89)
nam ni ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 833)
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8141)
nam illi itidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 920)
Ni abeas, quamquam tu bella es, malum tibi magnum dabo iam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2132)

SEARCH

MENU NAVIGATION