라틴어 문장 검색

Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
haec tanta ac totiuga inuitamenta communia non minus uos ad audiendum prolectant quam me ad audendum retardant, faciliusque laudes uestras alibi gentium quam apud uos praedicarim:
(아풀레이우스, 플로리다 18:15)
enimuero Euathlus, utpote tanti ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:29)
cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse.
(아풀레이우스, 플로리다 18:37)
id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi.
(아풀레이우스, 플로리다 18:41)
uerum enimuero Musarum creterra uersa uice quanto crebrior quantoque meracior, tanto propior ad animi sanitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 20:5)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
nam ut lacrimae saepicule de gaudio prodeunt, ita et in illo nimio pavore risum nequivi continere, de Aristomene testudo factus.
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:2)
"Proclamares saltem suppetiatum, si resistere vir tantus mulieri nequibas:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:8)
"Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem," et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:30)
"Seniculi tanta haec contumelia."
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:17)
At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui ut etiam ultro gestirem tali magisterio me vel ampla eum mercede tradere et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare.
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:1)
Tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamvis auro, veste, gemmis, omnique cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, ornata non possit audire.
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:3)
Nec diutius quivi tantum cruciatum volup- tatis eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illud savium impressi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:1)
"Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION