라틴어 문장 검색

Quam ob rem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime, quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 76:2)
quarumque partium corporis usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:3)
Obiurgationes etiam non numquam incidunt necessariae, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione maiore et verborum gravitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere videamur irati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:2)
Sed, ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus nec umquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:3)
Deinceps de ordine rerum et de opportunitate temporum dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:1)
locum autem actionis opportunitatem temporis esse dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:7)
Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:9)
Eademque ratione nec lapides ex terra exciderentur ad usum nostrum necessarii, nec ferrum, aes, aurum, argentum effoderetur penitus abditum sine hominum labore et manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 16:2)
Utitur in re non dubia testibus non necessariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:4)
Sed quoniam non numquam hoc subsidium necessarium est, quem ad modum sit utendum eo, dicemus, si prius iis de rebus, quae virtuti propiores sunt, dixerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 28:2)
Verum tamen, quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 34:2)
Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium, familiaritates habere fidas amantium nos amicorum et nostra mirantium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:3)
Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, [iniusti habebuntur,] nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:3)
Atque iis etiam, qui vendunt emunt, conducunt locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:1)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION