라틴어 문장 검색

Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore turbida seditio, donec sua Iuppiter ora solvit et "o nostri siqua est reverentia," dixit "quo ruitis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:4)
minimo ut relevere dolore, utque marem parias;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:5)
causa viae est coniunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:5)
Gentes tamen esse feruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:22)
Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque obruerat collumque operire parabat, non tulit illa moram venientique obvia ligno subsedit mersitque suos in cortice vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 48:5)
At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:1)
neque habent sua verba dolores, nec Lucina potest parientis voce vocari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:4)
Sed enim temeraria crescunt bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:5)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)
Quid peperisse duos et dis placuisse duobus et forti genitore et progenitore Tonanti esse satam prodest?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:3)
Quae dum sine lege geruntur, aspera crescit hiems, omnique e parte feroces bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:7)
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:5)
mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:9)
e quibus ut prima tectus lanugine malas procubuit Corythus, puero quae gloria fuso parta tibi est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 32:2)
Quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inseris Aeacidis alienae nomina gentis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION