라틴어 문장 검색

atque utinam mage te remis confisa minutis parvula Lucrina cumba moretur aqua, aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda alternae facilis cedere lympha manu, quam vacet alterius blandos audire susurros molliter in tacito litore compositam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 114)
ah mihi non maior carae custodia matris aut sine te vitae cura sit ulla meae!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 118)
Alphesiboea suos ultast pro coniuge fratres, sanguinis et cari vincula rupit amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1510)
illic si qua meum sepelissent fata dolorem, ultimus et posito staret amore lapis, illa meo caros donasset funere crines, molliter et tenera poneret ossa rosa;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1712)
quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat) quamvis te longae remorentur fata senectae, cara tamen lacrimis ossa futura meis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 198)
eripitur nobis iam pridem cara puella:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 81)
sed fors et in hora hoc ipso eiecto carior alter erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 92)
deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor accipiat Manis parvula testa meos, et sit in exiguo laurus super addita busto, quae tegat exstincti funeris umbra locum, et duo sint versus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b7)
nec sic errore exacto laetatus Vlixes, cum tetigit carae litora Dulichiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 142)
quam care semel in toto nox vertitur anno!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 237)
tum medium claro surgebat marmore templum, et patria Phoebo carius Ortygia:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 316)
at Musae comites et carmina cara legenti, nec defessa choris Calliopea meis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 27)
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae, ante meos obitus sit precor illa dies, qua videam spoliis oneratos Caesaris axes, et subter captos arma sedere duces, tela fugacis equi et bracati militis arcus, ad vulgi plausus saepe resistere equos, inque sinu carae nixus spectare puellae incipiam et titulis oppida capta legam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 411)
quid cara natanti mater in ore tibist?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 722)
tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis, surge et poscentis iusta precare deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 107)

SEARCH

MENU NAVIGATION