라틴어 문장 검색

sive lyrae carmen digitis percussit eburnis, miramur, facilis ut premat arte manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 16)
testis, qui niveum quondam percussit Adonem venantem Idalio vertice durus aper, illis formosum iacuisse paludibus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b19)
Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem11)
"percussa securi corpora cornipedum certasque rubescere plagas sanguineo de rore putes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem82)
quidve cupias percuti prior admonet ut eligas 2;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:6)
illud appone, quod tantum increbruit multitudo desidiosorum ut, nisi vel paucissimi quique meram linguae Latiaris proprietatem de trivialium barbarismorum robigine vindicaveritis, eam brevi abolitam defleamus interemptamque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:3)
quod et exitus prodidit novus celer acerbus, quem cruentavit Fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum ut scorpios ultima sui parte percussit, dicere solebat vir litteratus atque ob ingenii merita quaes- torius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentis, ore se ex eius frequenter audisse, cum perosus pondus imperii veterem securitatem desideraret:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 5:3)
quorum quamlibet interemptorum credamus absolvendas animas, punitas tamen scimus esse personas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 3:3)
densior a terris et nulli pervia flammae subtexit nox atra polos, iam claustra rigentis Aeoliae percussa sonant, venturaque rauco ore minatur hiemps, venti transversa frementes confligunt axemque emoto cardine vellunt, dum caelum sibi quisque rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권120)
sic Ambracii per litora ponti nauticus in remis iuvenum monstrante magistro fit sonus inque vicem contra percussa reclamat terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo, incubuere vadis passim discrimine nullo turba simul primique, nequit secernere mixtos aequa sitis, frenata suis in curribus intrant armenta, et pleni dominis armisque feruntur quadripedes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권370)
"quater axe sereno intonuit, quater antra dei fumantis anhelos exseruere apices, ventisque absentibus Aegon motus et ingenti percussit litora ponto:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권40)
percussae calidis adflatibus herbae, qua tulit ora, cadunt, moriturque ad sibila campus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권193)
extimuit sparsa inter tela iacentem praegrediens truncamque tamen percussit Acoetes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권187)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
inusta temporibus nuda aera sedent, circumque sonori vertice percusso volvuntur in arma molares.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권322)

SEARCH

MENU NAVIGATION