라틴어 문장 검색

Nam quoniam par est, in partes aequalies recipit sectionem, partes vero eius mox indivisibiles aque insecabiles permanebunt, ut sunt vj x xiiij xviij xxij et his similes.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 1:3)
Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio uiuere iure desideres?’
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:27)
Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:10)
uiuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:11)
Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:11)
— Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:18)
ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana uisitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:19)
Quae omnia non modo ad tempus manendi, uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:11)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)
— Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:25)
hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:26)
Ni mersus alto uiueret fomes corde?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 14:1)
asinum uiuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:20)
neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:4)
Uiuo in corpore passio
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION