라틴어 문장 검색

hic gravior illo pestis, hic hostis deum hominumque templis expulit superos suis civesque patria, spiritum fratri abstulit, hausit cruorem matris - et lucem videt fruiturque vita noxiam atque animam trahit!
(세네카, 옥타비아 4:13)
te quoque bellum triste secutum est,] mactata tua miseranda manu, nata Lucreti, stuprum saevi passa tyranni.
(세네카, 옥타비아 5:15)
dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
ego causa tuae, miserande, necis natoque tuo funeris auctor en, ut merui, ferar ad manes inhumata tuos, obruta saevis aequoris undis'. feriunt fluctus ora loquentis, ruit in pelagus rursumque salo pressa resurgit, pellit palmis cogente metu freta, set cedit fessa labori.
(세네카, 옥타비아 5:29)
quid tibi saevi fugisse maris profuit undas?
(세네카, 옥타비아 5:32)
eruit ferrum grave aurumque, saevas mox et armavit manus;
(세네카, 옥타비아 6:13)
cupido belli crevit atque auri fames totum per orbem, maximum exortum est malum luxuria, pestis blanda, cui vires dedit roburque longum tempus atque error gravis.
(세네카, 옥타비아 6:16)
pavere volucres et feras saevas diu tristes Philippi, hausit et Siculum mare classes virosque saepe cedentes suos.
(세네카, 옥타비아 8:10)
nos quoque manebunt astra, si saevo prior ense occuparo quicquid infestum est mihi dignaque nostram subole fundaro domum.
(세네카, 옥타비아 8:17)
Quem summovere fulminis dominus nequit, caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta Ditisque regna, detrahit superos polo?
(세네카, 옥타비아 9:2)
Volucrem esse Amorem fingit immitem deum mortalis error, armat et telis manus arcuque sacras, instruit saeva face genitumque credit Venere, Vulcano satum:
(세네카, 옥타비아 9:3)
utinam antequam te parvulum in lucem edidi aluique, saevae nostra lacerassent ferae viscera:
(세네카, 옥타비아 9:46)
non ego saevi cernere cogar coniugis ora, non invisos intrare mihi thalamos famulae;
(세네카, 옥타비아 10:4)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
irrupit intra tecta cum trepidus mea ensemque iugulo condidit saevum Nero.
(세네카, 옥타비아 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION