라틴어 문장 검색

sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 383:3)
universi deinde processere - quidquid erat patrum, reos diceres - precibus plebem exposcentes unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 385:1)
haud facile credebant plebem suam impelli posse ut totiens infeliciter temptata arma caperent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 388:1)
haud ita multo post T. Latinio, de plebe homini, somnium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 391:1)
quae profecto orta esset - adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant, - sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 421:1)
id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 422:1)
acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium oratores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 424:1)
hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:1)
inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 443:5)
Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus volgatum a civibus esse in socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 446:1)
uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 449:2)
id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 451:1)
invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 457:2)
uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna vicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 458:3)
sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION