라틴어 문장 검색

"contulit aes populus, de quo delubra Metellus fecit,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권228)
aes erat in pretio, chalybeia massa latebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권276)
inde puellaris nacta est vestigia plantae et pressam noto pondere vidit humum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권322)
"post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo, inque novas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit, at caelum levitas in loca summa tulit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권7)
"fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce vertit in auctores pondera vasta suos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권22)
hinc videt Aenean oneratum pondere caro et tot Iuleae nobilitatis avos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권357)
festa dies illis, qui lina madentia ducunt, quique tegunt parvis aera recurva cibis, Mens quoque numen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권155)
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권166)
terra pilae similis nullo fulcimine nixa, aere subiecto tam grave pendet onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권172)
Di maris et terrae , quique his meliora tenetis Inter diversos cum Iove regna polos , Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes, Et sinite optatis pondus inesse meis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:2)
Omnibus antiquis causa quietis eris . Sisyphe , cui tradas revolubile pondus , habebis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 9:5)
Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces, Dent modo di vires in mea verba suas, Carminibusque meis accedant pondera rerum , Quae rata per luctus experiare tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:6)
rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:2)
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:3)
nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION