라틴어 문장 검색

Consilium istud Braddockius probabat, minoraque ad prata consilium militare convocavit, quo in consilio decretum, imperatorem cum mille ducentis lectis militibus iter facere oportere, tribunumque Dunbarium cum reliquis copiis, impedimentisque manere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.63)
Saepe solum aequandi, pontesque in fluentis parvulis faciendi causa, iter intermissum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.65)
Quatriduum undevicenorum milliarium iter conficiendo absumptum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.66)
Hi manipuli, die Aprilis undevicesimo, anno supra dicto, prima luce, iter Bostonia facere coeperunt, summo silentio profecti, apprehensoque quoque obvio, ne adventu improviso vicinitas commoveretur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.22)
Duxque Americanus, praesidio ad Montem Regium relicto, ad urbem Canadae praecipuam quam maximis itineribus contendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.31)
Mille hominum de exercitu Americano Cantabrigiae tunc temporis apud Novanglos considente, a Washingtonio ad Canadam pacandam missi Hicce manipulus tribuno legionis Arnoldio datus, qui copias itinere nondum tentato per deserta duxit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.33)
Mala multa perpessus, plusque parte tertia militum morbo et desertione attrita, tribunus Arnoldius ad partes Canadae habitatas, sex hebdomadarum itinere confecto, tandem pervenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.36)
Priusquam Princetoniam venerat, nuncium accepit, " Cornwallis, copiis auxiliaribus multis munitum, Brunsvico diversis itineribus proficisci, et in aciem postremam impetum facere velle.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.42)
Ita armati, et vestiti, saepenumero etiam pedibus nudis incedentes, ineunte hieme, per regiones, deditionis quam renixus fortis amantiores, iter fecere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.69)
His incommodis circumdati, nonaginta milliarium iter fecerunt, eoque in spatio conficiendo, dies undeviginti insumpserunt, ut auxiliis expectatis temporis satis ad conveniendum daretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.70)
Cum per civitates autem iter facerent, nulli fere ad eos sese recipiebant, multis, interim, ad Britannos confugientibus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.71)
Quindecim millia Philadelphiensium in unum convenere, et Washingtonium versus iter facere coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.14)
et omniexercitu vix tandem aegerrime transmisso, bipartito agmen incedere coepit, et, quamvis diversis itineribus ad hostes contenderant, eodem, tamen, temporis puncto, omnes in hostium conspectum venere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.26)
Exercitus Britannici manipuli plurimi Princetoniae convenere, ubi agmen, quod Brunsvico iter modo fecerat, duce comite Cornwallis, sese cum eis conjunxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.40)
Imperator iste, Trentoniam versus iter facere coepit, Americanosque, die Januarii secundo, paulo post meridiem, anno Christi millesimo septingentesimo septuagesimo, fortissime aggressus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.41)

SEARCH

MENU NAVIGATION