라틴어 문장 검색

vagari eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio venditantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 529:1)
filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 645:1)
argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 57:2)
tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 70:1)
Manlius coronas aureas ducentas duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 72:2)
et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 531:1)
quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 532:1)
nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim - gravis enim accola omnibus erat - Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 552:1)
pretium pro libris quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur, domino solvendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 351:3)
praeterea auri pondo triginta unum, argenti infecti . . . et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 517:2)
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)
itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 237:1)
et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 269:1)
quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 84:1)
Perseus hanc ipsam superbiam - quippe ex fiducia virium esse - timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 689:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION