라틴어 문장 검색

Aeli vetusto nobilis ab Lamo, quando et priores hinc Lamias ferunt denominatos et nepotum per memores genus omne fastos, auctore ab illo ducis originem, qui Formiarum moenia dicitur princeps et innantem Maricae litoribus tenuisse Lirim, late tyrannus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 171)
Romae principis urbium dignatur suboles inter amabilis vatum ponere me choros et iam dente minus mordeor invido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 33)
principibus placuisse viris non ultima laus est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1717)
Libera per vacuum posui vestigia princeps, non aliena meo pressi pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1912)
ceterum, cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 287:2)
ut A. Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non municipii , ex quo erat, sed regionis illius virtute, existimatione, princeps;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 219:2)
quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:2)
In senatu vero et apud populum et apud principem et ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 182:1)
eversorem quoque carthaginis et Numantiae pro Scipione et romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:2)
exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor libro, quem inscripsit ὕμνουσ. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 290:1)
et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 59:3)
novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 62:1)
eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 99:3)
est quod principes deceat, aliis non concesseris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 37:1)
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION