라틴어 문장 검색

et quidem - fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meminisse iuvat - cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus educatusque essem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 573:2)
idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuvandarum ratione virium trahendo bello quaerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 240:1)
dis bene iuvantibus ageret quod e re publica duceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 249:3)
faxo ne quid iuvet vox ista 'veto,' qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 371:2)
perge et nomen Romanum invictum iuvantibus dis praesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 88:2)
nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 355:1)
haud ullo publico consilio auxiliove iuvari Graecos nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 324:1)
sed eventus docuit fortes fortunam iuvare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 405:2)
nam et circa omnia defecerunt unde subvehi commeatus poterant, et si homines iuvare velint, iniqua loca sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 328:2)
docent suos iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute armis Samnitem iuvisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 357:1)
ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 181:1)
primo vere edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 208:1)
experiri iuvat utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an idem sint qui ad Aegates pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 424:1)
in hanc tam opimam mercedem agite dum, dis bene iuvantibus arma capite!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 448:1)
urbe Romana, atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum, tum ad subsidium fortunae, a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION