라틴어 문장 검색

ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 262:3)
atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 26:2)
verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:2)
qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῆͺ ὑπερβολῆͺ.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:5)
quis enim ferat puerum aut adolescentulum aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo et quodammodo praecipiat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 191:2)
sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 232:2)
itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:2)
atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 123:2)
- Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 175:1)
quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni epistolis excidit, res mihi invisae visae sunt, , et carmine, O fortunatam natam me Consule . Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 298:2)
Num, quem transeamus ex quo, praecipi potest?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 374:3)
nam omnium, quaecunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 16:2)
hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:1)
id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere translatos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 203:3)
nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 251:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION