라틴어 문장 검색

Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:16)
nisi forte quis monachi alicujus in cellula, aut nobilis in villula lucubrantis, exemplum adduxerit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 178:2)
Interim nemo expectet magnum progressum in scientiis (praesertim in parte earum operativa), nisi philosophia naturalis ad scientias particulares producta fuerit, et scientiae particulares rursus ad naturalem philosophiam reductae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:3)
nisi forte quandoque eveniat, ut artifex aliquis acrioris ingenii, et gloriae cupidus, novo alicui invento det operam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:6)
at pretia et praemia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:5)
Sed interim (quod jam diximus) non est spes nisi in regeneratione scientiarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:6)
atqui nulla nisi de scripto inventio probanda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:6)
nisi fiat instructio et coordinatio, per tabulas inveniendi idoneas et bene dispositas et tanquam vivas, eorum quae pertinent ad subjectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata et digesta mens applicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:2)
quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas hac certe forma inductionis aliquatenus utitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:6)
utpote cujus exemplum in proximo non vidisset, nisi forte in terrae motu aut fulmine, quae, ut magnalia naturae et non imitabilia ab homine, homines statim rejecturi fuissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:5)
Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Nova Continente spiraverit, tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:1)
Etiam semina rerum potestate valida, usu (nisi in processu suo) nihili sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:6)
Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coeant, beneficium suum non impertiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:7)
Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:10)
Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum quae superius dicta sunt, huic objectioni (aut scrupulo potius) facile respondebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION