라틴어 문장 검색

quia Deus justos suos audit etiam mortuos, quoniam Deo vivunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:3)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
pedumque gressus qui etsi exiliores videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:7)
quoniam qui retro erant, priores facti sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:11)
meritoque tamquam materni exsors immunisque partus, et muliebris copulae, etsi hebdomas femineo nuncupetur vocabulo, virilis habet sanctificationis gratiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:8)
quoniam vero postea, ut justi seminarium propagetur indulget, ideo Deum postea nominaverit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:18)
etsi sensu lubrici, tamen quo minus turpes, aliquanto excusabiliores habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:11)
quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:20)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
Sicut enim bonus medicus, etsi tempus medicinae non sit, tamen visitationis speculam ante praemittit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:4)
quoniam hunc quoque ramulum pacem petentes praeferre consueverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:12)
Deinde quoniam non est hujusmodi columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:4)
etsi sub aqua plerumque herbae soleant germinare:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION