라틴어 문장 검색

Quod autem a se non receperit de facili patet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:16)
Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:22)
Que quidem veritas ultime questionis non sic stricte recipienda est, ut romanus Princeps in aliquo romano Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad inmortalem felicitatem ordinetur. 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:33)
5. Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere nec non illas invicem comparare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 79:1)
2. Dicimus ergo quod omnis stantia ad quandam odam recipiendam armonizata est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 139:1)
Victi veterani sese ad castra Dunlapii cito receperunt, ibique impedimentis, quorum non indigebant, deletis, Philadelphiam profecti sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.90)
Copias regias Concordia sese Lexingtoniam recipientes, per sex milliarium spatium, magno impetu insequebantur Americani, qui, de lapideis muris, tuti, eas mira celeritate incedentes, omni telorum genere, petebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.30)
Postquam sese Novo Eboraco Americani receperant, velitatio primam inter Britannorum aciem, nonnullasque copias Americanas, a praefectis Knowlton et Leitch ductas, facta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.8)
Nullum, praeter hoc, praesidium insula Eboracesi erat Americanis, idque diutius tenere, vacuandi recipiendique rationi maxime contrarium fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.25)
Appropinquantibus igitur, hostibus, sese Novam Arcam recepit, ubi aliquandiu commoratus, quasi cum Comite Cornwallis, si opus fuerit, dimicaturus;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.34)
Cum per civitates autem iter facerent, nulli fere ad eos sese recipiebant, multis, interim, ad Britannos confugientibus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.71)
Legiones duae Ticonderoga sese recipere, et cum Washingtonio agmen conjungere jam dudum jubebantur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.77)
Exercitus Americanus jam ex septem hominum millibus constabat, etsi, dum sese per Caesareas reciperent Americani, istius numeri fere nunquam dimidium exaequavit eorum exercitus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.19)
Ita unius spatio mensis, omnis Caesareae Novae pars illa, Brunsvicum inter et flumen Delaware posita, a copiis Britannicis occupata, iterumque ab Americanis recepta et recuperata fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.57)
Omnibus in locis, quas Washingtonius ab hostibus receperat, firmis praesidiis relictis, cum reliquo exercitu recedere, et impedimenta ab hostibus tutari, satius visum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.58)

SEARCH

MENU NAVIGATION