라틴어 문장 검색

dii enim topici, id est locales, ad alias regiones non transeunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 479)
in tutela enim eius tota fuerat regio, ut quam pater inventam primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1362)
quidam dicunt Capreas a Capreo, qui in illis regionibus potens fuit, nominatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7353)
alii domum non Romam significare, quae adhuc non erat, sed regionem illam, ut ostendat sibi eam domum electam, quae ad tantam gloriam perventura sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 655)
dardanus iliacae primus pater urbis et auctor Dardanus ex Iove et Electra, Atlantis filia, genitus de Italia sorte abire conpulsus, agros Troicos petit ibique Dardanum oppidum in regione Dardania conlocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1341)
advehitur teucros et homines et regionem significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1361)
nam Cretensem taurum non mactavit, sed cum eum incolumem ad Eurystheum perduxisset, ille eum licet flammas vomuisse dictus sit, inlectus pulchritudine, in Atticam regionem reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2947)
item Stymphalides aves, quae alumnae Martis fuisse dicuntur, quae hoc periculum regionibus inrogabant, quod cum essent plurimae, volantes tantum plumarum de se emittebant, ut homines et animalia necarent, agros et semina omnia cooperirent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29912)
alii lauta loca legatorum, quae in ea regione instructa accipere consuerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3617)
bene ergo poeta adicit hortatum fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum in gremium'. latebrosaque flumina quia Nili origo nescitur, licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo Nilus erumpit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7134)
lydorumque manum omnia haec ad occasionem faciendi pertinent ex longinquitate, ut dictum est, regionis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 111)
totum amnem hoc est regionem amnis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2431)
laevo flectentis limite respiciens situm regionis locutus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3701)
regione viarum regionem hic rectum iter dixit, ab eo quod regat tramitem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3832)
infelix qua te regione reliqui se infelicem dicit qui dolet, non illum propter quem dolet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3881)

SEARCH

MENU NAVIGATION