라틴어 문장 검색

sed facilis fidei via provocat omnipotentem credere qui bona non tantum praesentia donat, sed ventura etiam longisque intermina saeclis promittit, ne totus eam resolutus inane in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 235)
"atque aevum statui, sub quo generosa probarem pectora, ne torpens et non exercita virtus robur enervatum gereret sine laude palaestrae."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 247)
nonne hominem ac pecudem distantia separat una, quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra spero quod extra aciem longum servatur in aevum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 252)
si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis mos habuit, sancte colere ac servare necesse est, omne revolvamus sua per vestigia saeclum usque ad principium, placeat damnare gradatim quidquid posterius successor repperit usus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 296)
Roma antiqua sibi non constat versa per aevum et mutata sacris, ornatu, legibus, armis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2109)
sic aevi mortalis habet se mobilis ordo, sic variat natura vices:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2115)
his genus humanum per dissona tempora duxit curriculis aevum mutabile, sic hebes inter primitias mersumque solo ceu quadrupes egit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2118)
sed sollers orator ait fataliter urbem sortitam quonam genio proprium exigat aevum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2129)
ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2153)
nec enim spoliata prioris robore virtutis senuit nec saecula sensit, nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis, nec tam degeneri venerandis supplicat ore principibus, quam vult praenobilis ille senator orandi arte potens et callida fingere doctus mentitumque gravis personae inducere pondus, ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato, grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2222)
"nam cum mortalia cuncta vetustas inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum, quae vivendo diu didici contemnere finem."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2226)
"qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi, saeviit ac miserum foedavit sanguine saeclum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2235)
"mirabere seris, posteritas, saeclis inhumata cadavera late, quae Pollentinos texerunt ossibus agros."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2245)
"regnator mundi Christo sociabere in aevum, quo ductore meum trahis ad caelestia regnum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2266)
operitur nescia caeli mens hominum saevo vivens captiva tyranno, haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2310)

SEARCH

MENU NAVIGATION