라틴어 문장 검색

summa postulatorum consulis erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 110:2)
et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis, contentum ait se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 251:1)
fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 253:1)
num id postularet facere nos quod fieri non posset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 271:4)
postulare Boi ut laborantibus opem universi ferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 385:2)
ceterum et socium audiri postulata verum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 424:2)
Rhodii Peraeam - regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 426:1)
inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam, ut bellum cum Achaeis finiret, alteram, ut adversus Philippum mitteret secum auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 502:1)
contionem rex Argivorum postulabat, ut id sciri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 505:1)
ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 145:1)
tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 260:1)
cosanis eo die postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur, mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset qui post P. Cornelium et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 304:1)
Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 420:2)
ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem, nisi velut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 562:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION