라틴어 문장 검색

enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
Quo affectus incommodo, concepit utillimum mente consilium, ut ad ecclesiam, quoquo modo posset, perueniens, intraret ad tumbam reuerentissimi patris Cudbercti, ibique genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret, ut uel ab huiuscemodi langore, si hoc sibi utile esset, liberaretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].6)
Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION