라틴어 문장 검색

quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:43)
Heu, noctis prope terminos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 49:1)
Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset quod nihil ulterius peruium iaceret incessui ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit potentissimum necesse est iudices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:22)
nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt pariter quoque esse desistunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:30)
Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:11)
Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:26)
Repetuntque boni fine teneri,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 45:1)
id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent certa tamen uideat ac definita praenotio, neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:14)
Omne incorruptibile habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem - de qua loquitur Philosophus in fine I Physicorum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:2)
Philosophus tamen in fine II De generatione dicit rem corruptam posse redire eandem in specie, sed non eandem in numero.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:10)
Fides autem nostra dicit hoc esse possibile per causam superiorem quae est principium et finis nostrae fidei, Deus gloriosus et benedictus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:13)
Non dico summum bonum absolute, sed summum sibi, bona enim possibila homini finem habent nec procedunt in infinitum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:2)
Et cum operatur sic bene ordinatus est, quia tunc ordinatur ad optimum et ultimum suum finem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:10)
nam ens illud in quo principium, a quo omnia, coniungitur fini, ad quem omnia, hoc est ens primum secundum philosophos et secundum sanctos deus benedictus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:2)
Philosophum autem voco omnem hominem viventem secundum rectum ordinem naturae, et qui acquisivit optimum et ultimum finem vitae humanae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION