라틴어 문장 검색

nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 550:1)
forte quadam utili ad tempus ut comitiis praeesset potissimum M. Duillio sorte evenit, viro prudenti et ex continuatione magistratus invidiam imminentem cernenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 711:1)
nullane res nova institui debet, et quod nondum est factum - multa enim nondum sunt facta in novo populo, - ea ne si utilia quidem sint fieri oportet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 42:3)
Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praedives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 140:2)
quibuscumque vires suppetebant ad arma ferenda praesto fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 235:2)
posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 527:1)
"atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Veiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 33:1)
omen concordiae, Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus vos his comitiis petere in insequentem annum video;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 204:1)
obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 304:1)
magna pars earum in arcem suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem id parum humanum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 441:1)
cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 537:4)
' Ut rogationes' inquit 'nostras, seu placent seu displicent seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 430:2)
Vitruvio nec ut vallo se teneret adversus validiorem sana constare mens, nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 274:1)
deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 25:1)
ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION