라틴어 문장 검색

5. Quintum vero genus latitantiae quod attinet, manifestum est actionem sensus transigi in motu, motum in tempore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:1)
Atque plurimae virtutes operantur et afficiunt tantum per tactum manifestum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:1)
Quinetiam mensurae motuum violentorum (quos vocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:6)
Verum illa dubitatio (quoad majus aliquod intervallum temporis inter tempus verum et visum) postea plane evanuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:6)
reputantibus nobis jacturam illam infinitam et diminutionem quanti, quatenus ad apparentiam, inter corpus stellae verum et speciem visam, quae causatur a distantia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:7)
At circulationes illas in liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequam se liberare possunt, se invicem relevant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, motui libertatis verius assignamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:18)
Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas divisiones secundum veriores rerum venas transferri, denique in minorem numerum posse redigi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:3)
Etenim in corporibus hic apud nos, nulla vera est quies, nec in integris nec in partibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:3)
Atque hac de re invaluit opinio falsa (quae si vera esset, de ista conservatione summae certae absque diminutione esset fere desperandum): viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:6)
Licet enim verum sit etiam solidissima corpora habere suos poros, tamen aegre patitur aer aut spiritus comminutionem sui ad tantam subtilitatem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:16)
nam manifesto dulcedinem majorem concipit).
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:9)
Omnino autem illae instantiae nobilissimi forent usus, et introspectione dignissimae, si essent verae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:21)
Etenim et in vegetabilibus hoc manifestissimum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:4)
At verum est regimen motus efformationes perficere in modulis et proplasticis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:15)
Qui consensus, cum manifestissimi sint, bene notati, et acriter excussi, etiam aliis consensibus qui latent magnam praebere possint lucem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 493:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION