라틴어 문장 검색

ergo hiems veluti vulnus est solis, quae et lucem eius nobis minuit et calorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:2)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:1)
Solem vero sub nomine Attinis ornant fistula et virga.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:3)
Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:1)
virga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:2)
Praecipuam autem solis in his cerimoniis verti rationem hinc etiam potest colligi, quod ritu eorum catabasi finita simulationeque luctus peracta celebratur laetitiae exordium a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 10:1)
quem diem Hilaria appellant, quo primum tempore sol diem longiorem nocte protendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 10:3)
Nec in occulto est neque aliud esse Osirin quam solem, nec Isin aliud esse quam terram, ut diximus, naturamve rerum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:2)
Apud eosdem Apollo, qui est sol, Horus vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 13:1)
Idem Aegyptii volentes ipsius solis nomine dicare simulachrum figuravere raso capite, sed dextra parte crine remanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:1)
Servatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:2)
Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:1)
primum quia impetu et calore praestat animalia, uti praestat sol sidera:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:1)
validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION