라틴어 문장 검색

Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos avellant, dissecent, distrahant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:3)
Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est animi aequitatem, et ampla negotia Christianae.1
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 5:1)
Edam iam nunc ego ipse negotia Christianae factionis, ut qui mala refutaverim, bona ostendam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 1:1)
De solo triclinio Christianorum retractatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:11)
Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:2)
Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit, campestre solummodo?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 5:1)
Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 6:3)
Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 7:2)
Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:2)
Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 13:1)
Sin vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseverans tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant 1?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:4)
Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 6:6)
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION