라틴어 문장 검색

Et in unum Dominum iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum, ante omnia saecula.
(기도문, 사도신경2)
Concordiae, iustitiae, fraternitatis pacisque effigies quam Iesus proponit ab hoc exemplari prorsus abhorret, quod ipse sic significabat, illius temporis consideratis potestatibus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 104:5)
VII. IESU CONTUITUS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 128:1)
96. Biblicam fidem in Deum creatorem sibi sumit Iesus et praecipuum quiddam extollit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:1)
98. Iesus plena cum creaturis concordia vivebat, et alii mirabantur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:1)
Iesus suis manibus operabatur, cotidie materiam a Deo creatam tangens, ut eam gnarus artifex informaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:10)
100. Novum Testamentum non modo de terrestri Iesu eiusque prorsus certa amabilique cum rebus necessitudine loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:1)
Christiana ipsa religio, suae identitati ac veritatis thesauro a Iesu Christo suscepto fidelis, usque noviter se considerat seque exprimit in dialogo cum novis historicis rerum adiunctis, sic efficiens, ut sua floreat aeterna novitas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 159:2)
Deest eis ergo conversio oecologica, quae secum fert ut manifestentur cuncta consectaria conventus cum Iesu Christo in necessitudinibus cum mundo qui circa est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:4)
Cum in Evangelio legimus Iesum loqui de passeribus dicentem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:3)
Iesus nos hunc habitum docuit cum nos invitaret ad conspiciendum lilia campi et aves caeli, vel cum, coram inquieto homine, “intuitus eum dilexit eum” (Mc 10,21).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 287:2)
Iesus nobis commemorat nos habere Deum tamquam nostrum Patrem communem et hoc nos fratres constituere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:2)
Manus quae benedicit est instrumentum Dei amoris et manifestatio Iesu Christi propinquitatis qui venit ad nos comitandos in vitae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:4)
“Materiam haud repudiat fides christiana nec corporis veritatem, cui immo intra liturgicum actum momentum tribuitur, ubi naturam intimam suam corpus humanum commonstrat veluti templi Spiritus eoque pervenit ut cum Domino Iesu coniungatur qui et ipse factus est in mundi salutem corpus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:11)
Insuper haec dies “aeternam annuntiat requiem hominis in Deo”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION