라틴어 문장 검색

quem non posse aliter existere nec extitisse umquam confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem omnibus armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus exierit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 2:2)
Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, sed ingenio quoque et oratione valuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 3:2)
quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:2)
eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 6:1)
honoratissimum adsensus genus est armis laudare.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:3)
sed arma sumere non ante cuiquam moris quam civitas suffecturum probaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:2)
gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice mittuntur, electi equi, magnifica arma, phalerae torquesque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 3:1)
in haec munera uxor accipitur, atque in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 3:1)
hoc iuncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:2)
si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam armis vincentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 2:1)
sua cuique arma, quorundam igni et equus adicitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:2)
exempti oneribus et collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 2:3)
omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque et copiis onerant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 3:1)
super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:1)
prompta tamen omnibus arma ac, si res poscat, exercitus, plurimum virorum equorumque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION