라틴어 문장 검색

In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam eodem Domino Iesu Christo, placuit conuenire nos iuxta morem canonum uenerabilium, tractaturos de necessariis ecclesiae negotiis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:5)
Siue Dominus Iesus interfecerit illum potentia uirtutis sue, siue archangelus Michael interfecerit illum, per uirtutem Domini nostri Iesu Christi occidetur, non per uirtutem cuiuslibet angeli uel archangeli.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:5)
Ad congruentiam inter Baptismum et fidem intellegendam, nobis sententia Isaiae prophetae operam praestare potest, quae in antiquis litteris christianis cum Baptismo est consociata:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:1)
Utrum autem statim aut post bellum baptismum susceperit incertum habemus, praeter quod quidam profitentur [0559C] quod, visa virtute et victoria Christianorum, baptismi gratiam perceperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:2)
Hic dynamicus motus transformationis, Baptismi proprius, movet nos ad pondus catechumenatus intellegendum qui hodie, etiam apud antiquitate pollentes communitates christianas ubi crescens numerus adultorum accedit ad Baptismi sacramentum, singulare induit momentum pro nova evangelizatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:14)
Notissima mihi et probatissima devotio sanctitatis vestrae in domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi, qui semper spiritu vobiscum sum, non solum quia gratia domini nostri Iesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in evangelio servio, angustiam pati non permittitis.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:1)
Quapropter [0389B] de labore et miseriis, de firmata fide, de robustorum principum caeterorumque hominum conspiratione bona in amore Christi quomodo scilicet relinquerint patriam, cognatos, uxores, filios, filiasque, urbes, castella, agros, regna et omnem hujus mundi dulcedinem, certa pro incertis, et in nomine Jesu exsilia quaesierint, quomodo in manu forti et exercitu robusto iter Hierosolymam fecerint, et mille millies Turcorum Sarracenorumque legiones audaci assultu triumphantes occiderint, quomodo introitum et accessum sacri sepulcri Domini nostri Jesu Christi patefecerint, census et tributa peregrinorum, huc intrare cupientium, ex toto remiserint, pro viribus nostris exiguis, puerili et incauto stylo [0389C] scribere praesumpsi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION