라틴어 문장 검색

Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 6:1)
ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 73:1)
non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 74:3)
equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperaverit de re publica, cui post fugam ab Cannis per omnes annos prorogatum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 75:2)
asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum fuit quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 91:1)
militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 94:2)
ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quae praestitisset civibus eorum quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 145:1)
amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 174:2)
et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii qui militaverant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 176:1)
quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 336:2)
deleto terrestri Punico exercitu Siculi qui Hippocratis milites fuerant . . ., haud magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:1)
additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 11:2)
qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 107:1)
ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 151:1)
sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 168:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION