라틴어 문장 검색

quod quidem volgo solitum fieri ab ordine nostro in oratione Crassi scriptum copiose videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:6)
Honesta oratio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:2)
Capitalis oratio est, ad aequationem bonorum pertinens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 97:3)
Nullum igitur vitium taetrius est, ut eo, unde egressa est, referat se oratio, quam avaritia, praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:1)
Etenim multo magis est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, iustitia, liberalitas quam voluptas, quam vita, quam divitiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 29:1)
Quodsi vituperandi, qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:1)
Qui ius igitur iurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio vicinam Iovis optimi maximi, ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:9)
Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira- bilem esse cupiamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:5)
converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et Demostheni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 1:1)
Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 1:2)
Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 2:9)
Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 12:1)
Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione verborum, et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:1)
etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION