라틴어 문장 검색

Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiars, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:2)
Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus,proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfugium, deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortuna plerumque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 76:1)
Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:3)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
liberis dare operam re honestum est, nomine obscenum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:3)
Omnium autem rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:5)
qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse dementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:2)
Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:5)
Danda igitur opera est, ut iis beneficiis quam plurimos afficiamus, quorum memoria liberis posterisque prodatur, ut iis ingratis esse non liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:3)
Id enim est proprium, ut supra dixi, civitatis atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 103:2)
Hinc sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus, expilationes dir-ptionesque sociorum et civium, hinc opum nimiarum, potentiae non ferendae, postremo etiam in liberis civitatibus regnandi exsistunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:2)
Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta coniugibus et liberis Troezene depositis naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadenterm ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:1)
Neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis, propinquis, amicis maximeque rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:2)
Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION