라틴어 문장 검색

sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:7)
Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:20)
— Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:6)
— Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:12)
Hoc igitur quod est unum simplexque natura prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:1)
Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 13:1)
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:1)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
Quod si natura quidem inest sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest quis haec diuersa coniunxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:16)
quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum non est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:18)
Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:20)
Sed natura quidem unus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:11)
haec est enim partium natura ut unum corpus diuersa componant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:7)
Contraque etiam quae natura bona non sunt tamen si esse uideantur quasi uere bona sint appetuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:17)
— Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION