라틴어 문장 검색

hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:1)
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:2)
cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:3)
dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:9)
quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:2)
quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:2)
his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 1:1)
' quod in aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 2:2)
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:1)
sed non id solum agitur . . . Priscian 6.1.5 hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 2:2)
an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:2)
non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est, sed de vi et armis severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 1:2)
id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:1)
quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:5)
Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION