라틴어 문장 검색

quod quidem nobis volentibus facile continget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:3)
nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos, sed non contigisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 111:2)
tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 133:1)
quanquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 135:4)
rarum est, ut oculis subiicere contingat, ut fecit C. Iulius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:1)
quapropter totus hic liber serviat dispositioni, quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:3)
Si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 33:1)
quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quae invicem complectantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:1)
continget eadem claritas etiam ex accidentibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 133:3)
et contigit utrumque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 120:4)
quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 181:1)
sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 226:6)
itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, quantum adhuc profecerant, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:1)
felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens contigit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:2)
atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 297:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION