라틴어 문장 검색

praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 296:1)
ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque quae volgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 305:1)
adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 312:1)
multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 360:1)
secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 373:1)
vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 374:1)
igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 413:1)
consulibus imperatum ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 21:2)
his transactis consules praetoresque in provincias profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 28:1)
deductae ergo postero die naves, simul et legati in Italiam profecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 105:1)
Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohaverat permunit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 209:1)
Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos adlatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 279:1)
ceterum exitu superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici, ut essent Carthaginiensibus praesidio, et pecuniae aliquantum una missum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 334:1)
et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 356:1)
Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 602:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION