라틴어 문장 검색

'quoniam initia et semina veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, persequar nunc exercitationes eorum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 4:2)
sed nec variare gyros in morem nostrum docentur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:3)
unde causa et origo peregrino sacro parum comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet advectam religionem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 2:2)
iam et pecuniam accipere docuimus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 3:2)
Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 1:1)
nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 3:1)
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장7)
Tum vero non populus tantum et imperita plebs in plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii verbis, linguae feroces;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장1)
Spurinna comperto itinere hostium defensam Placentiam, quaeque acta et quid Caecina pararet, Annium Gallum per litteras docet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장1)
vocatos ad contionem Antonius docuit esse adhuc Vitellio viris, ambiguas, si deliberarent, acris, si desperassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장6)
perfugae captivique docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus occulti muros subruerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장11)
Haec in Germania ante Cremonense proelium gesta, cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caecinae edicto;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장1)
certo anni bitumen egerit, cuius legendi usum, ut ceteras artis, experientia docuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장15)
Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium civitatum esse naturam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:1)
namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo frustratus est, quod reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere hostium docuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION