라틴어 문장 검색

heleno prudentia in homine enim prudentia est, in vatibus fides.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4332)
in com- munione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 5:1)
huius es namque vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:2)
nimisque ego illum hominem metuo et formido male, ne malus item erga me sit ut erga illum fuit, ne in re secunda nunc mi obvertat cornua, si occasionem capsit qui sit malus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 33)
id vero erga rem publicam superbum, erga principem contumeliosum, quod in manu sua fuisse imperium donatumque Vespasiano iactabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장5)
unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:3)
Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:1)
sed me hercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 3:1)
Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:11)
Neque enim alia eius possit esse radix, quandoquidem eodem animo fuerit olim erga comitem Richmondiae quo nunc est erga regem Angliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:9)
Viri coelibes optimi sunt amici, optimi erga servos domini, servi etiam erga domini optimi, at non semper subditi optimi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:11)
At vero si amorem Dei non solum erga creaturas, verum etiam unius personae erga alteram accipiamus, hoc inconveniens evitamus aperte.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:23)
"Iusticia sine prudentia multum poterit, sine iusticianil valet prudentia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:16)
et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4210)
Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION