라틴어 문장 검색

Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 643:1)
incompositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 110:2)
Rex ad mediam ferme noctem errore et variis difficultatibus viae est vexatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 541:1)
nec interrogatus nec accusatus cum responderet, utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 80:1)
erroris ambo ego illos et dementiae complebo atque omnem Amphitruonis familiam, adeo usque, satietatem dum capiet pater illius quam amat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 26)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)
nec quid corde nunc consili capere possim scio, tantus cum cura meost error animo, dum servi mei perplacet mihi consilium, dum rursum haud placet nec pater potis videtur induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 37)
suo viatico redduxit me usque ex errore in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 32)
algor, error, pavor, me omnia tenent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 323)
ex his ergo congruentibus cum res omnes coire nascique videantur et hae in infinitis generibus rerum naturae sint disparatae, putavi oportere de varietatibus et discriminibus usus earum quasque haberent in aedificiis qualitates exponere, uti, cum fuerint notae, non habeant qui aedificare cogitant errorem, sed aptas ad usum copias aedificiis comparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장6)
Quae commonefacere potui, ut ab errore discedatur in opere tectorio, satis exposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장30)
Nec istud iuste poterit secundus amator iniuriae propriae reputare, quia nil sibi creditur deperire, si, quod alterius est facti fuerit consecutus errore, illud errore comperto relinquat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:6)
denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant, similes equis male domitis qui nec se sistere nec vertere volunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:20)
ex datis erroribus & errorum temporibus in uno Casu colligi possunt errores & errorum tempora in alio quovis, quam proxime:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 68:4)
Nam differentia inter loca observata & loca computata tam ex erroribus observationum quam ex erroribus operationum Graphicarum in Orbe definiendo admissis, facilè oriri potuere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION