라틴어 문장 검색

Sed ex numero tribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum remanserunt.
(카이사르, 내란기, 1권 77:2)
Pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant, compluresque milites, etiam nonnulli centuriones, interficiuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 80:8)
contra opinionem enim militum famamque omnium videri proelium defugisse magnum detrimentum afferebat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:5)
tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta.
(카이사르, 내란기, 1권 82:9)
Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
(카이사르, 내란기, 1권 84:1)
non esse aut ipsis aut militibus succensendum, quod fidem erga imperatorem suum Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 84:5)
illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint;
(카이사르, 내란기, 1권 85:6)
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
(카이사르, 내란기, 1권 86:1)
Addit etiam, ut, quod quisque eorum in bello amiserit, quae sint penes milites suos, eis, qui amiserint, restituatur;
(카이사르, 내란기, 1권 87:2)
militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit.
(카이사르, 내란기, 1권 87:3)
Quascumque postea controversias inter se milites habuerunt, sua sponte ad Caesarem in ius adierunt.
(카이사르, 내란기, 1권 87:4)
quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.
(카이사르, 내란기, 2권 2:7)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)
Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:1)
Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent urbemque delerent.
(카이사르, 내란기, 2권 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION