라틴어 문장 검색

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musae oblectant, cum mens anxia pervigilat, id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a1)
dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, sed pater ut gnatos diligit et generos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 722)
ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 734)
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 771)
Si quicquam tacito commissum est fido ab amico cuius sit penitus nota fides animi, meque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1021)
Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1101)
Doleat ergo, doleat progenies maxima Tuscanorum, que tanto viro fulgebat, et doleant omnes amici eius et subditi, quorum spem mors crudeliter verberavit;
(단테 알리기에리, Epistolae 8:5)
XII. [Amico Florentino]
(단테 알리기에리, Epistolae 84:1)
et inde tanto me districtius obligastis, quanto rarius exules invenire amicos contingit. 2.
(단테 알리기에리, Epistolae 85:2)
sed ex visu postmodum devotissimus et amicus.
(단테 알리기에리, Epistolae 91:7)
Et si ad veram ac per se amicitiam torqueatur intuitus, nonne summorum illustriumque principum plerumque viros fortuna obscuros, honestate preclaros, amicos fuisse constabit?
(단테 알리기에리, Epistolae 92:3)
Liquet igitur, quod superius dixi, me scilicet esse devotissimum et amicum, nullatenus esse presumptum.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:13)
urget enim me rei familiaris angustia, ut hec et alia utilia rei publice derelinquere oporteat.
(단테 알리기에리, Epistolae 126:3)
Sed quia de trono immutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:8)
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION