라틴어 문장 검색

"qui, si nostrum tua fata pudorem non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:3)
Per ego haec loca plena timoris, per chaos hoc ingens vastique silentia regni, Eurydices, oro, properata retexite fata.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:11)
Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:16)
Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, tristia si spatium ponendi fata dedissent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 22:1)
Quod si felicior essem, nec mihi coniugium fata importuna negarent, unus eras, cum quo sociare cubilia vellem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:24)
Questaque cum fatis at non tamen omnia vestri iuris erunt dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:3)
- Sic fata cruorem nectare odorato sparsit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:8)
Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci divulsere boves, ad vatis fata recurrunt Tendentemque manus et in illo tempore primum inrita dicentem nec quicquam voce moventem sacrilegae perimunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 5:1)
Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra fata sinunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 47:7)
sed tibi iuro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reversurum, quam luna bis impleat orbem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 52:7)
cum qua pars magna virorum, gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato functa suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:2)
ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 73:11)
Fatis obnoxius isdem tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est foedus in alitibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:4)
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:5)
pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION