라틴어 문장 검색

Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem - nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent - Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:1)
etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi- deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc autem aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 1:1)
et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장1)
isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:4)
erat omnino tum mos, ut in reliquis rebus melior, sic in hoc ipso humanior, ut faciles essent in suum cuique tribuendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 5:1)
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:1)
huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius Nerva non indisertus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:1)
Nam ut paulo ante dixi consultorum alterum disertissimum, disertorum alterum consultissimum fuisse, sic in reliquis rebus ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non posses, utrius te malles similiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 2:3)
pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:1)
de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:7)
turn reliquos, ut institui, deinceps persequar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:4)
reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 2:2)
Reliqua duo sunt, agere et meminisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장1)
In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:9)
Sulpicius occiderat, Cotta aberat et Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION