라틴어 문장 검색

Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:2)
Pejorem bestiis esse qui fratrem, id est, ejusdem naturae consortem occiderit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:1)
majus tamen periculum a fratribus ipsis germanis metuendum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:2)
De manu hominis fratris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:6)
Ideo gravius homo peccat qui fratri insidiatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:10)
Sanguinem hominis de manu fratris ejus exquiram.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:12)
An non frater est quem rationabilis naturae quidam uterus effudit, et ejusdem matris nobis generatio copulavit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:13)
et ideo fratres sumus omnes, una atque eadem matre generati, cognationisque eodem jure devincti.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:15)
Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:2)
Tertium est quod in eo fratrem dixit, non quod dignus pietatis nomine parricida sit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:1)
Denique Cain qui fratrem occidit, erat operarius terrae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:13)
Cuius acerbitati uxor grave accesserat m, germanitate Augusti turgida supra modum, quam Hanniballiano regi fratris filio antehac iunxerat pater, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis assidua, humani cruoris nihil mitius quam maritus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 2:1)
Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore, Constantius consulatu suo septies et Caesaris iterum, egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 1:1)
Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:2)
Natus apud Tuscos in Massa Veternensi patre Constantio, Constantini fratre imperatoris, matreque Galla, sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt, et praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION